- INSANIA
- INSANIAa Fatidicina Vett. res mimme remota, ut de Sibylla notum ex Virg. Aen. l. 6. v. 47. et seqq.----- non vultus, non color unus,Non comptae mansêre comae, sed pectus anhelum.Et rabie fera corda tument: maiorque videri,Nec mortale sonans, afflata est Numine quandoIam propiore Dei -----Unde sacram insaniam, afflatum Numinis sui, Tireslas, apud Stat. Theb. l. 10. v. 798. et insanire Apollinem ipsum, dicit Capaneus, apud eundem. Hincque multos, qui volebant aspici furere gallantes et vaticinari, quasi ab alicuius Numinis inspiratione immisso furore (quia id pertinebat ad confirmandas religiones) radicem halicaccabi solitos bibere, ut ἔκςασιν inde conciperent, et Numine repleti viderentur, discimus ex Plin. l. 21. c. 31. Vide quoque supra, Canere. Quâ ratione in vatibus suis utcumque imitari conatus est Satanas verorum Prophetarum raptus, mirasque et insolitas corporis agitationes et membrorum motus; languores insuper corporisque fessi, nec Deum amplius pati valentis, aegritudines, quas iis nonnumquam accidisse, discimus ex Num. c. 24. v. 4. 1. Sam. c. 9. v. 20. et 24. Dan. c. 7. v. 28. et c. 8. v. 27. etc. Sed longe quietius, alioque ac sanctiore longe modo Deus Prophetas suos afflavit; quorum ecstases, in isto mentis recessu, sanctoque cum Deo commercio, non autem furores, osve rabidum et inconditos, nec ipsis, qui eos edebant, intellectos sonos, legimus, utpote mente interim semper sui compote, nec isto, quo percussa erat, lumine magnopere alienatâ. Vide Franc. Burmann. Synopsi Relig. Chr. Part. pr. l. 3. c. 5. §. 14. et seqq. Inprimis vero Arioli et Fanatici (de quorum etymo. Vide infra aliquid, ubi de Stipe) furere crediti; et revera furorem, quantum poterant, simulabant. Iul. Firmicus Mathes. l. 6. c. 31. Faciet homines templorum obsequiis deputatos; qui latenti divinitatis instinctu, mutato mentis ordine et instantis religionis potestate possessi, petentibus homimbus futura praedicant, et sic illis ex ista conversatione quottidianae vitae alimenta quaeruntur. Quare Insanos eosdem appellat, l. 3. c. 11. Facient mendicos. Insanos, nudos aut templorum servos. Appellat templorum servos, ἱεροδούλους. Ergo existimabant eos, et, ut loquitur Tertullian. de Deo patre. Idcirco et caput rotabant, Vide infra in hac voce, et capillos, quos intonsos ideo gerebant, dissipabaut, quod τὴν κόμην ἄκτον σέειν vocat in alexandri plani historia Lucian. et se ipsos etiam insputabant, quod in eodem plano idem observat: Περίβλεπτός τε καὶ λαμπρὸς ἦ, μενημέναι προςποιούμενος ενίοτε καὶ ἀφροῦ ὑποπιμπλατόμενος τὸ ςόμα κτλ. Atque hinc Fanaticus error, pro plus quam furioso: et Fanatici, arreptitii ac plus quam furiosi. Vide Des. Herald. Animadvers. Arnob. l. 1. Sed et insaniam iocularem servis Vett. conciliabant, strychni ope, qua de re dicemus aliquid infra, in voce Stychnus, Videquoque ubi de Corybantiasmo, et Imaginum morbo. Ceterum insania laborantes olim porcum sacrificâsse, dicemus infra in voce Sus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.